monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 130, 4
Domine, non est exaltatum cor meum. Sacrificium obtulit. Unde probamus quia sacrificium obtulit? Quia humilitas cordis sacrificium est. Dicitur in alio psalmo, Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique. Satis volebat facere Deo pro peccatis suis, propitiare illum volebat, ut acciperet indulgentiam peccatorum: et quasi quaerens unde illum propitiaret, Si voluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Ergo superflue quaerebat aut arietes, aut tauros, aut aliquam talem victimam, unde placaretur Deus. Quid ergo? quia holocaustis non delectatur Deus, non accipit sacrificium, et sine sacrificio placatur? Si nullum sacrificium est, nullus sacerdos. Si autem habemus sacerdotem in coelis, qui pro nobis interpellat Patrem: (Intravit enim in sancta sanctorum, in interiora veli, quo non intrabat sacerdos in figura nisi semel in anno, sicut et Dominus in toto tempore semel oblatus est. Ipse obtulit se, ipse sacerdos, ipse victima, et intravit in sancta sanctorum semel , et iam non moritur, nec mors ei ultra dominabitur ; securi sumus, quia habemus Sacerdotem; ibi offeramus et hostiam. Videamus quod sacrificium debemus offerre; quia holocaustis non delectatur Deus noster, sicut audistis in psalmo. Sed ibi sequitur et ostendit quid offerat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humilitatum Deus non spernit . Si ergo humiliatum cor sacrificium Deo est, sacrificium obtulit qui dixit: Domine, non est exaltatum cor meum. Vide alio loco sic offerentem: dicit Deo, Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea .